Charter Document - 02350509

Charter Document - 02350509


Charter Number: 02350509
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Trecensis comes palatinus notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod pro anima defuncti Willelmi de Brena quondam dilecti et familiaris mei dedi monachis et ecclesie Sancti Michaelis de Tornodoro in perpetuam elemosinam et concessi viginti solidos annui redditus in intragio vinorum apud Trecas ad festum Sancti Johannis Baptiste singulis annis percipiendos ut a dampnis et gravaminibus que dictis monachis idem Willelmus intulerat dum viveret hac elemosina mediante animam ipsius absolverent et quictarent Ut autem hec elemosina rata in posterum teneatur in confirmacionem et testimonium presentem cartam fieri volui et sigilli mei munimine roborari Actum apud Sanctum Florentinum anno Domini millesimo ducentesimo mense octobri Datum per manum Galterii cancellarii nota Alerini