Charter Document - 02350504

Charter Document - 02350504


Charter Number: 02350504
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Testimony
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Iterius de Tociaco omnibus tam presentibus quam futuris notum facio quod nobilis mulier Hodierna quondam uxor Girardi Grossi et filii ejus videlicet Willelmus Grossus miles et Girardus pro remedio animarum suarum et parentum suorum donaverunt domino meo Autissiodorensi episcopo et successoribus suis episcopis Autissiodori in perpetuam eleemosinam medietatem eorum omnium que habebant apud Charbuiam et Briciacum que partiebantur cum Matheo de Briciaco milite et residuam medietatem vendiderunt eidem sexaginta libras Pruvinensis monete habendam in perpetuum et tenentur hoc facere laudari ab Humbaudo filio suo qui profectus est ultra mare si rediret Et si heres aliquis veniret qui vellet habere venditionem premissam ratione hereditatis ipsi tenerentur dare episcopo decem libras pro pena si ipsam non garantirent Ego autem de cujus feodo erant omnia predicta ad petitionem eorum tam donationem prelibatam quam venditionem ratam habeo et prefato domino meo episcopo et successoribus suis episcopis Autissiodorensibus in perpetuum laudo concedo Actum anno ab Incarnatione Domini MCC