Charter Document - 02350503

Charter Document - 02350503


Charter Number: 02350503
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1200
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus sancta Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Petrus comes Tornodori et Altisiodori inhibuerat burgensibus nostris parisiensibus ne exonerarent salem suum apud Altisiodorum In hoc autem nobis et ipsis burgensibus injuriatus fuerat Postquam vero cognovit excessum suum permisit et concessit burgensibus parisiensibus ut in perpetuum exhonorent salem suum apud Altisiodorum eo modo et iisdem consuetudinibus quibus solebant in tempore genitoris nostri felicis memorie regis quondam Ludovici et in tempore Guidonis comitis Nos quoque ad petitionem predicti Petri comitis id confirmamus Quod ut perpetuum robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato precipimus confirmari Actum apud Loriacum anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo regni nostri anno vigesimo primo astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo Signum Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Droconis buticularii Data vacante cancellaria