Charter Document - 02350502
Charter Number: | 02350502 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod comes Petrus Autissiodori et Tornodori quittavit burgenses suos qui sunt de censiva Autissiodorensi qui etiam debebant ei equitationes torneamenta et exercitus sicut continetur in carta nostra quam burgenses habent de torneamentis equitationibus et exercitibus ita videlicet quod illi qui debebant ei torneamenta equitationes et exercitus debebunt ei singulis annis in octavis Nativitatis Domini quinque solidos tali modo quod ille qui quinque solidos pagare non poterit ponetur ad mensuram secundum considerationem curie ipsius comitis et burgensium sicut habetur in magna carta nostra de mensura secundum quod ille qui ditior erit non debet nisi viginti solidos Hoc autem eisdem burgensibus quamdiu idem comes vixerit duximus concedendum Quod ut ratum firmumque permaneat sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam ad petitionem ipsius P comitis et burgensium fecimus confirmari Actum Parisiis anno Domini MCC regni vero nostri anno vicesimo primo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo S Guidonis buticularii S Matthei camerarii S Droconis constabularii Data vacante cancellaria