Charter Document - 02350499
Charter Number: | 02350499 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Michaelis Tornodorensis ordinis Sancti Benedicti Lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis precibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ut in parrochiis illis in quibus vobis veteres decime canonice sunt concesse novalium quoque de quibus aliquis hactenus non percepit pro ea porcione qua vos contingunt percipere valeatis sine juris prejudicio alieni Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni X kalendas novembris pontificatus nostri anno tercio Sic signatum J ribe de Cheneto et J de Vabris