Charter Document - 02350497
Charter Number: | 02350497 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego T Trecensis comes palatinus notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod pro salute anime mee et predecessorum meorum dono et concedo in perpetuum ecclesie Vallis lucentis ut possit de nemoribus suis de Otha que in grueria mea sunt dare et vendere ad voluntatem suam libere et quiete et ad usus suos extirpare et edificare similiter ad usus tamen proprios facere cinerem et corticem capere Super hac autem donatione mea statui me et successores meos in perpetuum fratribus ejusdem loci adversus omnes homines garantiam exhibituros In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine confirmavi Actum anno Incarnationis Domini MCXCIX mense julio