Charter Document - 02350496
| Charter Number: | 02350496 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1199 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Theobaldus comes Trecensis palatinus notum facio presentibus et futuris quod Letericus miles de Corgenai in mea constitutus presentia recognovit se assentientibus uxore sua et liberis suis in perpetuam elemosinam dedisse et concessisse ecclesie Vallis Lucentis terram de Waroya a Dumo Rotundo per marnam directe usque ad viam Senonensem ita quod dicta via ex parte predicti militis remaneat Quia vero predicta terra de feodo meo movet et prefata elemosina coram me recognita est donationem istam laudavi et concessi et predicte ecclesie disposui garantire Verum ne donationis hujus aliqua possit in posterum calumpnia suboriri in hujus rei testimonium presentem feci cartam sigilli mei munimine roborari Actum anno incarnati Verbi MC nonagesimo nono mense junio
