Charter Document - 02350494
Charter Number: | 02350494 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego T Trecensis comes palatinus notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod pro salute anime mee et predecessorum meorum dono et concedo in perpetuum ecclesie Pontiniacensi ut possit de nemoribus suis de Ota que in grueria mea sunt dare et vendere ad voluntatem suam libere et quiete et ad usus suos extirpare et edificare similiter ad usus tantum proprios facere cinerem et corticem capere Super hac autem donatione mea statui me et successores meos in perpetuum fratribus ejusdem loci adversus omnes homines guarantiam exhibituros In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine confirmavi Actum anno Incarnationis Domini MCXCIX mense junio