Charter Document - 02350493

Charter Document - 02350493


Charter Number: 02350493
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1199
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego T Trecensis comes palatinus notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod pro salute anime mee et predecessorum nostrorum dono et concedo in perpetuum ecclesie Deiloci ut possit de nemoribus suis de Otta que in grueria mea sunt dare et vendere ad voluntatem suam libere et quiete et ad usus suos extirpare et edificare similiter ad usus tantum proprios facere cinerem et corticem capere Super hac autem donatione mea statui me et successores meos in perpetuum fratribus ejusdem loci adversus omnes homines guarantiam exhibituros In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine confirmavi Actum anno Incarnationis Domini MC nonagesimo nono mense julio