Charter Document - 02350490
Charter Number: | 02350490 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod carissimus amicus noster Michael venerabilis Senonensis archiepiscopus ad honorem et incrementum ecclesie Senonensis de novo unam prebendam perpetuam instituit in eadem ecclesia et pro corpore prebende viginti libras Parisiensium in furnis suis de Sancto Juliano singulis annis in perpetuum percipiendas assignavit Persona vero cui collocata fuerit illa prebenda eamdem penitus in choro et in capitulo quam et ceteri canonici auctoritatem habebit et dignitatem Cum autem predicti redditus sint de regalibus nostris nos ad petitionem prefati archiepiscopi hanc ejus assignationem ratam habemus et nostris litteris confirmamus Actum Aneti anno incarnati Verbi MCXC nono mense septembri