Charter Document - 02350488
Charter Number: | 02350488 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ansellus dominus de Triangulo notum facio tam presentibus quam futuris quod controversia que diu erat habita inter Gaufridum militem de Fuisseio et fratres ecclesie Vallis lucentis super quibusdam reditibus qui sunt apud Lailiacum et ferragio nemoris qui dicitur Lucens in hunc modum pacificata fuit in mea presentia Quod prefatus G dicte ecclesie fratribus redditus illos libere et quiete in perpetuum dimisit possidendos in nemore etiam predicto minam ferri quantum uno furnello poterit sufflari dictis fratribus concessit Insuper dedit eis usuarium pasture in nemore Lucenti et in foresta Fuisseii et in omnibus terris suis que sunt in finagio Fuisseii preterquam in pratis ad omnia pecora sua alenda omni tempore percipiendum super his omnibus se garantiam laturum quantum exiget jus sub sacramento fidei promisit Hec omnia laudaverunt Nazaria mater ejus et sorores ejus Nazaria Ermengardis et Ricoldis et cognati ejus Hugo Hudeerus Ego quoque de cujus feodo est quicquid prefatus G apud Fuisseium habet hoc totum laudavi et manutenendum promisi et ut ratum maneat et inconcussum sigilli mei impressione muniri feci Actum anno incarnati Verbi MC nonagesimo octavo