Charter Document - 02350487

Charter Document - 02350487


Charter Number: 02350487
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus Dei gratia Beati Johannis Evangeliste abbas et ego Radulfus prior Sancte Marie Senonensis notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod Bovo de Joviniaco et uxor ejus ob suorum remissionem peccatorum obtulerunt Deo et ecclesie Sancte Columbe quicquid habebant tam in reditibus quam in decimis in potestate et parrochia Ville Patricii Abbas vero Sancte Columbe pro collatis beneficiis ducentas et viginti libras dedit eis Hoc predictus Bovo et uxor ejus et Salo de Malleio filii et filie ejus laudaverunt et per omnia Bovo et uxor ejus et Salo tenendum et laudandum juraverunt Iterius etiam de cujus feodo erat hoc laudavit et fiduciavit Plegii sunt Salo de Masleio Petrus et Iterius filii ejus Hilderius de Saliniaco Henricus de Gisiaco Guillermus Charduns super omnia que habent Quod si predictus Bovo vel uxor ejus aut filii vel filie eorum deficerent aut aliquis contradiceret per omnia tenere et laudare facerent Hujus rei testes sunt Bauduinus maior communie Theobaudus frater ejus Petrus de Orbet Fulco de Trenna Dainbertus Carnifex Hugo maior Sancte Columbe Fulco prepositus vicecomitis Gosbertus de Pali Hato et Gaufridus filii ejus Guillermus de Noiers et nos ipsi testes sumus Et ne oblivioni tradatur sed firmius teneatur sigillorum nostrorum auctoritate firmavimus