Charter Document - 02350485
Charter Number: | 02350485 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Michael Dei gracia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod constitutus in presentia nostra Andreas altaris Sancti Johannis canonicus domum ejusdem altaris quam tenebat juxta claustrum nostrum que fuerat magistri Radulphi Britonis quondam ipsius altaris canonici resignavit in manu fratrum et concanonicorum suorum magistri Giraudi Herberti et Fulconis Et eidem altari in perpetuam dedit elemosinam quicquid emerat et edificaverat inter domum predictam et claustrum nostrum Cujus elemosine intuitu ipsi quatuor instituerunt quod post decessum dicti Andree canonici altaris Sancti Johannis singulis annis anniversarium ejus celebrabunt illisque qui servicio aderunt sex solidos de reditibus altaris distribuentur Totum autem prefatum herberiagium sicut memoratus Andreas illud tenebat quatuor prenominati canonici dilecto fratri et concanonico vestro Nicholao de Jauna concesserunt integre habendum toto tempore vite sue sub annua pensione viginti unius solidorum et quatuor denariorum parisiensium fide interposita in festo Sancti Andree apostoli quatuor canonicis altaris Sancti Johannis reddendorum sub hac conditione quod idem Nicholaus herberiagium illud in eo statu in quo modo est vel in meliori semper servabit et post decessum ad dictum altare sine contradictione revertetur Et de quinquaginta libris quas pro eadem domo Andree satisfecit nec ipse nec alius super his aliquid poterit reclamare Quod ut ratum maneat presentem cartam notari fecimus et sigilli nostri munimine roborari Actum anno Domini MC nonagesimo octavo