Charter Document - 02350483

Charter Document - 02350483


Charter Number: 02350483
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Anxericus dominus Montisregalis notum fieri volo presentibus et futuris quod Guido de Saviniaco dedit in elemosinam fratribus de Regniaco jure perpetuo possidendam duo sextaria frumenti et quatuor sextaria avene ad mensuram Avalonis sicut solet vendi et emi reddenda in die Sancti Remigii in villa de Montgelen dedit etiam usagium in nemoribus et pasturis ubicumque habet ve habuerit Sciendum vero est quod medietas hujus bladi unum videlicet sextarium frumenti et duo sextaria avene debet in vita sua persolvi et totum post obitum suum Dedit etiam duas quarratas feni singulis annis post obitum suum reddendas in prato assignato apud Maniacum vel Mongelen Hoc totum laudaverunt uxor ejus Margarita et filius eorum Guido et filie eorum Sibilla et Emengardix Testes Stephanus monachus de Regniaco Guido de Bar Et ut hoc ratum et firmum perpetuo teneatur rogatu predicti Guidonis sigillo meo firmavi Actum est anno ab Incarnatione Domini MCXCVIII