Charter Document - 02350481

Charter Document - 02350481


Charter Number: 02350481
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Th decanus P thesaurarius W precentor G magister scholarum P subdecanus W cellerarius totumque capitulum ecclesie Beati Martini Turonensis notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod cum inter ecclesiam nostram et fratres de Pontiniaco de multis questionibus et querelis controversia verteretur tandem Deo annuente tali modo sopita est quod fratres de Pontiniaco de cetero edificium suum de Chableiis quod infra tres vias clauditur sicut murus eorum determinat et distinguit pacifice et libere possidebunt domunculam etiam et oschiam que infra tres vias clauduntur quas nondum acquisierunt poterunt acquirere ex alia vero parte domus eorum a domo Regnaudi Tornatoris que ipsorum est usque ad domum suam si quid medium est poterunt sine contradictione acquirere et hec omnia quando voluerint concludere sub clausura et supradictis omnibus uti ad usus sibi necessarios et omnia supradicta libere tenere salvo censu annuo trigintasex arpenta vinearum quiete et libere possidebunt in nostro territorio de Chableiis ita quod decem modios vini puri et receptabilis preposito et obedientiario nostro in festo S Remigii annuatim persolvent Statutum est autem quod de terris que in territorio et decimatione ecclesie B Martini non sunt decime sine requisitione segetes apud domum suam de Chableis poterunt deportare et animalia que terras excolunt cum suis utensilibus collocare Oschiam suam que est ultra viam post domum eorum pacifice et libere possidebunt de cetero vero aut domum aut terram aut pratum aut vineas emere aut edificare aut quodcumque edificium in territorio nostro eis acquirere non licebit Si vero aliqua hujuscemodi fratribus de Pontiniaco quocumque modo collata fuerint ea infra annum in talem manum ponent unde jus nostrum deperire non poterit Quam compositionem nos ratam habentes confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus Actum ab Incarnatione Domini anno MCXCVIII