Charter Document - 02350480

Charter Document - 02350480


Charter Number: 02350480
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Remensis archiepiscopus sancte Romane ecclesie tituli Sancte Sabine cardinalis omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod intuitu divine pietatis inducti capellanis de Pomeria ubi bone memorie mater mea elegit proprii corporis sepulturam concessimus et contulimus in perpetuum pro salute anime ipsius matris nostre necnon et aliorum progenitorum nostrorum ac nostre quadraginta solidos Pruviniens es in teloneo nostro Pruviniensi singulis annis percipiendos Induximus etiam ad hoc karissimum nepotem nostrum Th comitem Trecensem quod gratum et ratum habuit idipsum et concessit se firmiter observaturum Terminus autem solutionis predicte pecunie est in nundinis Sancti Aigulphi apud Pruvinum In cujus rei confirmationem et testimonium presentem paginam scribi fecimus et sigillo nostro muniri Actum anno Incarnationis dominice MC nonagesimo octavo Datum per manum Mathei cancellarii nostri