Charter Document - 02350479
Charter Number: | 02350479 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 - 1199 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Willelmus comes Joviniaci notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod pro salute anime mee et parentum meorum dedi in perpetuam elemosinam canonicis Sancti Mariani ad opus grangie Vallisprofunde usuarium in nemore quod vocatur Kalungium et in aliis etiam nemoribus a via quercus Crose versus Vallemprofundam que via de Joviniaco veniens descendit desuper prata Fulcature exceptis haiis Sancti Quintini in quibus concessi eis nemus jacens mortuum ad usus suos libere extrahendum Concessi etiam eis usuarium pasture et feni in predictis nemoribus et in omnibus pratis Kalungii omnibus animalibus suis et jumentis et ovibus et porcis In haiis vero Sancti Quintini dedi eis pasturam viginti jumentis cum pullis suis [] animalibus exceptis ovibus et porcis Actum Joviniaci anno incarnati Verbi MC nonagesimo VIII mense augusto Postea vero cum nemus meum de Kalungio vendere statuissem predictis canonicis usuarium in eodem Kalungio habentibus XXX arpenta de ipso Kalungio cum ipso fundo terre pro compensatione usuarii perpetuo possidenda donavi et alia XX arpenta pro compensatione sexaginta solidorum annui redditus quos prefate ecclesie pro anniversario meo faciendo jampridem donaveram Hec ergo quinquaginta arpenta cum fundo ipsius terre sepedictis canonicis ad quicquid opus habuerint ita libere dedi quod nichil omnino juris in illa nemoris portionem retinui excepto quod fundum terre ab ecclesia sua alienare non poterunt excepto forefacto quod ad lignorum cesionem pertinet Sane de pasturis animalium suorum in hoc ipso Kalungio nullam omnino mutationem vel minorationem eis facio Que omnia ut perpetue stabilitatis obtineant munimentum sigilli mei auctoritate feci roborari Actum Joviniaci anno incarnati Verbi MC nonagesimo nono mense augusto