Charter Document - 02350477
Charter Number: | 02350477 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1196 - 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Michael Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod cum nobis constitisset ex testimonio laudabilium virorum presentationem presbiterorum in ecclesiis quarum nomina hic subscribuntur spectare ad abbatem et conventum Sancte Columbe Senonensis volentes ipsis in jure suo adesse earumdem ecclesiarum eis confirmavimus patronatum He sunt autem ecclesie ecclesia Sancti Lupi ecclesia Sancti Dionisii que site sunt in villa Sancte Columbe Majoris ecclesia Sancti Clementis ecclesia Sancti ecclesia Sancti Germani cum Capella super Orosam que est de Sancto Laurentio ecclesia Ville Patricii cum capella sua de Villanovella ecclesia Sancte Columbe de Quadrivio Senonensi ecclesia de Grun ecclesia de Beona alias de Beiaco ecclesia de Sarmaisia In cujus rei memoriam presentem cartam notari fecimus et sigilli nostri munimine roborari Actum mense januario anno incarnati Verbi MCXC sexto