Charter Document - 02350474

Charter Document - 02350474


Charter Number: 02350474
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ansericus dominus Montisregalis et Sibilla mater mea dedimus in elemosinam jure perpetuo possidendam Deo et Beate Marie fratribus Regniaci presentibus et futuris pro salute nostra et antecessorum nostrorum omnes pasturas per totam terram nostram que pertinet ad dominationem castri nostri Insule sine aliqua retentione nobis aut successoribus nostris Si autem pecora sua vel ipsi fratres aut servientes eorum dampnum aliquod fecerint reddito capitali liberi erunt ab omni alia exactione et immunes Testes sunt Raynaldus de Rubeomonte canonicus Montisregalis dominus Bernardus de Montebarro Guido li Besort Simile donum fecit Johannes frater meus in presentia mea et abbatis Helye Testes frater Guido monachus Altecumbe magister Raynaldus canonicus Montisregalis Maynfredus presbiter Alelmus miles de Gaigie Guido de Barro Et ut donum istud firmum deinceps robur optineat ego Ansericus ex parte mea et Johannis fratris mei atque Sibilla mater mea sigillis nostris roboravimus et confirmavimus Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo septimo