Charter Document - 02350473

Charter Document - 02350473


Charter Number: 02350473
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus de Curteneio dominus de Campignoliis notum facio presentibus et futuris quod domum Fontis Joannis quam predecessores nostri fundaverunt et magnificus pater meus Petrus de Curteneio tenere dilexit et honorifice amplificavit manucapio semper amplectendam et protegendam Laudo igitur in perpetuum Arnauldo abbati et fratribus ejusdem domus quicquid de liberalitate predecessorum meorum vel aliquo modo alicubi possident et nominatim concedo et laudo eis usuarium ad omnes usus et utilitates per totum Burceyum usque ad forestam Arnaldi exceptis quercu et fago et ne propter exceptionem istam quercus et fagi aliqua possit eis aliquando calumnia suscitari sciendum est quod pasturam et pastionem in predicto nemore omni tempore illis concessi et laudavi in haiis autem meis nichil includere poterunt Hec omnia laudaverunt dominus et frater meus Petrus comes Nivernensis et Guillelmus Curtiniacensis frater meus Actum publice apud Campignolium anno Domini MCXCVII