Charter Document - 02350472

Charter Document - 02350472


Charter Number: 02350472
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willelmus comes Joviniaci omnibus notum facio quod pro salute anime mee ecclesie Escharleiensi a ponte Joviniaci versus Campaniam et Prissiacum per totam terram que de potestate vel de feodo meo est usum pasture que communis est aliis vicinis omni tempore omnibus animalibus in perpetuam elemosinam donavi et concessi ita tamen ut a lesione tam satorum quam pratorum diligenter caveant et si forte dampnum fecerint debita vicinorum lege restaurent Preterea quemdam hominem meum videlicet Robertum de Pontum per totam vitam suam cum medietate mobilii sui fratribus predicte ecclesie liberum et absolutum perpetuo donavi et concessi Post mortem vero predicti Roberti uxor ejus cum liberis si adfuerint et cum omni possessione sua et cum medietate mobilii ad me revertetur Quod ut in posterum ratum habeatur sigilli mei munimine roboravi [Actum] anno Incarnationis Domini MCXCVII