Charter Document - 02350470
Charter Number: | 02350470 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Herveus Dei gratia decanus et totum capitulum Altissiodorensis ecclesie notum esse volumus tam futuris quam presentibus quod dilectus frater et concanonicus noster Stephanus quondam archipresbiter Sancti Salvatoris dedit nobis et ecclesie nostre pro faciendo anniversario suo domum suam sitam juxta Sanctum Clementem quam emit a Gaufrido et Stephano mercatoribus et sex arpennos vinearum apud Scolivas unum arpennum et dimidium in Hastis unum arpennum et dimidium in Bouche unum arpennum et dimidium in Campoforti item unum arpennum in Hastis in Varennis tres quadrantes ea scilicet conditione quod Gilo clericus nepos ejus vel aliquis fratrum Gilonis si clericus esset et Gilonem mori contingeret tam domum quam vineas nomine capituli in vita sua tenebit et in die anniversarii sui avunculi quinquaginta solidos nobis singulis annis persolvet qui dividentur canonicis qui vigiliis vel misse intererunt Presbiteris vero et aliis clericis qui non sunt canonici decem solidos reddet qui in crastino ejusdem anniversarii apud Sanctum Johannem missam pro defunctis cantabunt et eos inter se divident Post mortem vero Gilonis et alicujus fratris sui clerici capitulum tam domum quam vineas libere possidebit et prout melius et utilius sibi videbitur eas collocabit et predictam censam sicut dictum est persolvet annuatim Quod ut ratum permaneat presentem paginam sub cyrographo divisam sigilli nostri appositione sepe dicto Giloni partem tradentes nobis vero alteram retinentes roboravimus Data per manum Roberti lectoris anno dominice Incarnationis millesimo centesimo nonagesimo septimo