Charter Document - 02350469
Charter Number: | 02350469 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos littere iste pervenerint Ermancia domina de Traignel in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum inter fratres ecclesie Vallis lucentis et sanctimoniales de Paraclito super quibusdam querelis terrarum et nemorum diu habita fuisset discordia et ex mandato domini Pape in presentia domini M Senonensis archiepiscopi et M archidiaconi super his sepius convenissent nec causa coram eis compositionem vel juditio terminari potuisset tandem ex utraque parte fuit in me compromissum Que siquidem inquisita diligentius rei veritate necnon etiam super his legitimorum virorum et optimatum habito consilio acceptis hinc et inde plegiis LX librarum quod meo starent arbitrio assensu utriusque partis statui et decrevi ut abbas et fratres Vallis lucentis Paraclitensibus habendum concederent quicquid adversus eas reclamabant Predicte vero sanctimoniales quicquid habebant in nemoribus et terris sicut via de Barneolis per crucem Venne versus villam de Poseio protenditur et XVI denarios in molendino de Poseio memoratis fratribus libere possidendum in perpetuum quitarent Quod ut ratum maneat presentem cartam notari feci et sigilli mei munimine roborari Actum anno incarnati Verbi MCCXVI