Charter Document - 02350467
Charter Number: | 02350467 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Renardus de Cepeio curie Senonensis officialis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi presentes pariter et futuri quod constitutus in presentia nostra Stephanus de Trana coram nobis recognovit se tenere in feodo a religiosis viris abbate et conventu Beate Columbe Senonensis domum suam de Epenart cum omni clausura et viginti arpenta terre sitam in dicta valle de Epenart prope domum suam quod si plus inveniretur quam supra dictum est adjiciendi promisit prout ratio dictabit promittens dictus Stephanus sub jurejurando se facere omnia erga dictos dominos abbatem et conventum sicut fidelis vasallus facere tenetur erga dominum suum ratione dicti feodi sub pena amittendi perpetuo omnia que superius memorata sunt Et ut hoc ratum maneat presentem cartam notari fecimus et sigilli curie Senonensis munimine roborari Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo sexto