Charter Document - 02350460
Charter Number: | 02350460 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Michael Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum nobis intimatum fuisset novalia fieri in parrochia de Floriniaco quia novalium decime ad jus ecclesiasticum specialiter pertinere dinoscuntur et nostra interest per diocesim nostram hujusmodi decimas certis possessoribus assignare considerantes omnem antiquam decimam prefate parrochie tam grossam quam minutam propriam esse canonicorum altaris Sancti Johannis quorum est ipsa ecclesia Floriniaci necnon et monachorum Beate Marie de porta Sancti Leonis et monialium de Pomereto concessimus eisdem canonicis monachis et monialibus omnem decimam novalium tam cultorum quam colendorum infra terminos memorate parrochie jure perpetuo possidendum Quod ut ratum maneat et inconcussum presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno incarnati Verbi MCXC quinto