Charter Document - 02350459
Charter Number: | 02350459 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Aubericus maior et jurati communie Senonensis volumus esse notum omnibus ad quos littere iste pervenerint quod controversia vertebatur inter Nicholam filiam defuncti Hugonis ex una parte et sorores suas Agnetem et Margaritam ex altera parte super quodam censu et quibusdam possessionibus in terris et vineis in censiva communie Senonensis sitis pro quibus debentur annuatim communie duodecim denarii census quem censum et quas possessiones Ugo defuncti Hugonis filius donaverat in elemosinam nepoti suo Gaufrido filio predicte Nichole Tandem vero in presentia nostra facta est inter illas compositio in hunc modum Nichola quittavit et donavit Agneti et heredibus ejus quicquid ipsa habebat in molendino de Vannoise et Agnes quittavit predictum censum et predictas possessiones Nichole et heredibus suis ad voluntatem suam faciendam et hoc laudavit maritus ejus Jollanus et filii eorum Simon Hugo Petrus Colinus et Willelmus et filia eorum Elyzabet Margarite vero et heredibus suis assignavit eadem Nichola et donavit duos solidos censuales per annum et quicquid habebat in predicto censu supra decem solidos et terram que est ad Crucem de Vanna que fuit Angirberti de Chaleci Et si ipsa non posset terram illam adversus Angirbertum garrantire ad laudem Petri de Orbez et Johannis Gastellarii assignaret eis aliud quod tantumdem valeret Margarita vero quittavit hoc pacto sepedictum censum cum predictis possessionibus Nichole et heredibus suis ad voluntatem suam faciendam Et hoc laudaverunt filii ejus Hugo Fulco Stephanus Odo Petrus Radulphus cognominatus Prior Willelmus et filia ejus Juliana Actum anno ab Incarnatione Domini MCXC quinto