Charter Document - 02350456
Charter Number: | 02350456 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Michael Dei gracia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod Theobaldus de Villanova Regis quatuor jugera terre sita inter Eglisiolas et Villam Novam emit de assensu et voluntate Ysembardi presbiteri et Henrici successoris ejus et omnium parrochianorum ecclesie de Eglisolis per quorum manus vendita est terra premissa pro reparatione memorate ecclesie Nos quoque ne aliquis presbiter vel aliquis de parrochianis ecclesie de Eglisolis super terram memoratam reclamare valeat ad peticionem eorum vendicionem illam concessimus et laudavimus de censu vero illius terre debet habere presbiter de Eglisolis tres nummos annuatim et parrochiani ejusdem ville tres nummos Quod ut ratum permaneat et inconcussum sigilli nostri munimine roboravimus Actum anno incarnati Verbi MCXC quinto