Charter Document - 02350455
Charter Number: | 02350455 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos ecclesie Beati Stephani Senonensis omnino quittamus gistum et procurationem illam quam habebamus apud Bruerram ita quod neque nos neque marescallus neque fulconarius neque braconarius noster neque aliquis hominum aut servientum nostrorum ibi jaceat de cetero aut gistum aut procurationem ibi capiat Capitulum autem Senonense propter hoc nobis reddet singulis annis viginti libras Parisiensis monete intra octabas Sancti Remigii et eas ballivo nostro Senonensis tradet Quod ut perpetuam obtineat stabilitatem sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam precepimus confirmari Actum Moreti anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo quarto regni nostri anno quintodecimo astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo signum Guidonis buticularii signum Mathei camerarii signum Droconis constabularii Data vacante cancellaria