Charter Document - 02350450
Charter Number: | 02350450 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Petrus comes Nivernensis notum facio universis tam presentibus quam futuris quod ego cum hominibus meis de Autisiodoro tam in civitate quam in suburbiis civitatis et in burgo Sancti Gervasii morantibus tale statutum feci et conventionem quod pro tallia corveiis [] exactionibus quitandis a ditiore ex ipsis non potero capere annuatim nisi tantum viginti solidos Autisiodorensis monete que sit ad quatuor denarios nec aliquid amplius ab aliquo eorum exigam A minoribus vero et pauperibus ad respectum mandati mei juxta posse unius cujusque ab unoquoque exigetur Concessi etiam quod forifactum sexaginta solidorum ad quinque solidos reducatur Cetera forifacta omnia a quinque solidis et infra ad duodecim denarios reducta sunt De gagiis duelli quod pacificabitur de unoquoque non nisi septem solidos et sex denarios tantum capiam Certum est quod franchi homines suas habent in integrum excasuras et habebunt in perpetuum Item de exercitu et chevaucheia dictum est quod prefatos homines extra comitatum Nivernensem non traham quin ipsa nocte in eundem comitatum possint reverti Ad torneamentum predictos homines ducere non potero nisi ad Chableyam Joviniacum et Rubeum montem Si autem de exercitu vel chevaucheia ipsos submoneri fecero unusquisque ibit vel pro se mittet idoneum servientem Si quis vero etatis sexaginta annorum aut infirmitate detentus vel non audita submonitione mea remanserit et hoc jurare poterit quitus erit Sin autem legem suam emendabit et conductionem unius servientis usque ad sex denarios tantum singulis diebus quibus alii moram fecerint persolvet Item dictum est quod sepedictos homines extra Autisiodorum pro placitatione non traham nec eos nec res eorum capiam quandiu juri stare voluerint ad judicium curie mee juxta respectum proborum hominum De equis et armaturis nulla eis violentia inferetur nisi sponte mihi voluerint commodare In villa Autisiodori creditionem habebo in victualibus usque ad quadraginta dies Quod si credita mihi usque ad quadragesimum diem reddita non fuerint homines de ascensiva ista nichil amplius credent mihi donec creditum habuerint et infra annum de censiva credita reddentur Si quis autem de hominibus memoratis pro debito meo vel uxoris mee alicubi captus fuerit ipsum liberari faciam Sin autem de censiva liberabitur Si vero pro re alia aliquis eorum captus fuerit de ipso liberando bona fide posse meum faciam Bannum habebo Autisiodori per mensem augustum tantum et de vino vinearum mearum et de vino sano et bannum illud nec potero vendere nec dare alicui In vineis et bladis Autisiodori non erunt custodes nisi quos burgenses ponent Et si forisfactum affuerit meum erit Homo qui nunquam habuit uxorem dum erit bachelarius hos viginti solidos non reddet Certum est quod homo francus libere poterit abire a villa Autisiodori et redire cum voluerit Quicunque voluerit vindemiare vineam suam vindemiabit eam cum voluerit De possessionibus quas predicti homines die qua data fuit charta tenebant quocunque modo tenerent amodo nullum eorum vexabo sed omnes eos inde quietos et in pace dimittam Si Judeus a Christiano usuras exegerit tantum usuras duorum annorum per testes legitimos Christiani et Judei poterit exigere Si quis forifactum aliquod fecerit ipse solus emendabit nec aliquis alius aliquid pro eo emendabit Usuagium quod homines de burgo Sancti Gervasii in bosco de Bar habere solent sicut ante habebunt Certum est quod forifactum homicidii rapti latrocinii in voluntate mea est Statutum est etiam et concessum quod Iterius de Tociaco vicecomes Autisiodorensis et viator Autisiodorensis supradictis burgensibus omne jus suum quod habebant in omnibus forifactis meorum hominum qui sunt de hac censiva quitaverunt imperpetuum hac siquidem conditione quod jam dicti burgenses viginti libras predicte monete predictis Iterio et viario ad octabas Natalis Domini persolvent annuatim Super hiis autem conventionibus observandis precepi et concessi jam dictis burgensibus quod se eas pro posse suo bona fide observaturos jurarent et ipsi de mandato et assensu meo juraverunt quod in hiis conventionibus observandis unus alii erit adjutor Quotiens autem prepositi vel mei servientes Autisiodorenses mutabuntur ipsos jurare faciam quod conventiones istas firmiter observabunt Ascensiva autem ista singulis annis ad octabas Natalis Domini persolvetur Has itaque conventiones ego Petrus comes Nivernensis me firmiter observaturum propria manu juravi et per idem sacramentum promisi et concessi quod filia mea Maltidis cum ad duodecimum annum pervevenerit et maritus ejus priusquam eam ducat has se firmiter conventiones observaturos jurabunt Et inde litteras suas patentes easdem conventiones confirmantes burgensibus Autisiodorensibus tradent Rogavi preterea dominum meum Philippum illustrem regem Francorum quod si ego vel successores mei ab his conventionibus resilire presumpserimus ipse conventiones istas a me et a successoribus meis in comitatu firmiter imperpetuum faceret observari Requisivi etiam dominum regem Philippum quod si ego aut successores mei de hiis conventionibus exirem ut dominus rex assignet ad totum feodum absque fidem mentiri donec emendatum esset quod de eodem teneo nec aliquem successorum meorum de illo investiret donec prius juraverit se has conventiones imperpetuum observaturum et litteras suas patentes conventiones istas confirmantes jam dictis burgensibus tradiderit Rogavi preterea dominum papam et dominum Senonensem et Autisiodorensem et Lingonensem et Eduensem et Nivernensem episcopos quod si successores mei vel ego ab hiis conventionibus resilire vel eas infringere presumpserint ipsi in me aut in successores meos et in terram meam sententiam excommunicationis imponant nec eam resolvant donec plenarie burgensibus fuerit emendatum quicquid injuriose contra has conventiones fuerit irrogatum Presertim barones mei videlicet Philippus dominus Giemi Droco de Merloto Gaufridus senescallus meus Iterius de Tociaco Autisiodorensis vicecomes D de Salleniaco Girardus de Arsiaco Letericus Balledardi Petrus de Corcon et ceteri vavasores Autisiodorenses de mandato meo juraverunt quod predictis burgensibus in hiis conventionibus observandis bona fide coadjutores erunt nec eas pro posse suo infringi pacientur Et si ego ab hiis conventionibus resilirem barones mei me inde mitterent ad rationem ut eas facerent me tenere et si eas tenere non vellem non essent mihi in auxilium contra burgenses Ego vero nullum de hominibus domini mei regis Philippi de dominio suo recipiam nec ipse de dominio meo recipiet neque aliquem post annum recipere potui neque ipse aliquem recipere potuit Burgenses vero Autisiodorenses craantaverunt quod nullum de hominibus meis de dominio meo neque liberum neque servilis conditionis in hac communitate recipient Pro hiis autem conventionibus faciendis observari per manum regis Francie burgensibus Autisiodorensibus burgenses Autisiodorenses dabunt singulis annis domino meo Philippo regi Francie et successoribus suis regibus Francie in perpetuum centum libras Parisiensis monete domino regi aut mandato suo singulis annis reddendas Autisiodoro in festo Sancti Andree neque dominus rex id extra manum suam mittet Si autem dominus rex non requireret predictam pecuniam ad terminum nullum dampnum propter hoc haberet dominus rex Que omnia ut perpetuam et inconcussam sortiantur stabilitatem sigilli mei munimine presentem paginam confirmo Actum Senonis anno incarnati Verbi MCXCIIII mense novembri