Charter Document - 02350447

Charter Document - 02350447


Charter Number: 02350447
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1193
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod contentio erat inter dilectum fratrem nostrum Galterum abbatem et conventum Sancti Petri Vivi ex una parte et Simeonem presbyterum Sancti Saviniani ex alia de legatis que fieri solent presbytero Sancti Saviniani de tricenariis que cum legatis in elemosinam dimittuntur de quatuor denariis benedictionum in sponsaliciis de ferculis nuptiarum de confessionibus de oblationibus baptismorum et solius persone ad missam que omnia presbyter sua esse dicebat Abbas vero et monachi omnium eorum medietatem habere volebant dicentes quod eam habuerant et habere debebant Inde compromiserunt ex utraque parte in quatuor presbyteros et quatuor laicos nominatos qui hec longo tempore audierant et viderant Qui jurati in presentia nostra dixerunt quod jam dicti abbas et monachi in legatis mortuorum in quatuor denariis benedictionum in confessionibus Quadragesime in prandiis nuptiarum quando duo paria vel amplius una die fieri contingeret in oblationibus baptismi duorum parvulorum medietatem percipere solent Oblationem vero solius persone ad missam et prandium solius matrimonii in una die solus presbiter habere debet et si oblationem solius persone ad unam missam factam quantulacumque sequatur oblatio totum in partem per medium venire debet De tricenariis de confessionibus in Adventu Domini et ante Pentecosten se nichil scire dixerunt nec inde aliquam audisse contentionem Nos itaque tot legitimis inducti testimoniis de consensu utriusque partis hoc sicut testificati sunt predicti testes confirmamus Preterea de electione sepulturarum ne inde aliqua oriatur contentio de consensu et voluntate eorum ordinavimus quod quicumque de parochia Sancti Saviniani annos habens discretionis in cimiterio Sancti Petri Vivi sepulturam sibi habere voluerit sine contradictione ibi sepulturam habeat salvo jure presbyteri Si sit infra annos discretionis sepelietur ubi parentes ejus voluerint vel in cimiterio Sancti Petri Vivi vel in cimiterio Sancti Saviniani Si quis autem de parochia illa habens annos discretionis sibi sepulturam non elegerit in voluntate presbiteri erit In tribus festis annualibus videlicet in festo Omnium Sanctorum in Nativitate Domini in Pascha tres partes totius oblationis abbatis et monachorum erunt quartam partem habebit presbyter Quod debere esse jam dicto Simone recognoscente ante nos cognovimus Quod ut ratum maneat et inconvulsum presentem kartam notari fecimus et sigilli nostri impressione muniri Actum Senonis anno incarnati Verbi MCXC tertio Data per manum magistri Petri cancellarii nostri