Charter Document - 02350443
Charter Number: | 02350443 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus comes Nivernensis notum volo esse universis ad quos littere iste pervenerint quod Dominus Autissiodorersis episcopus et canonici B Stephani ceterique prelati ecclesiarum Autissiodorensis ad instantissimas preces domni regis Francorum et meas de mera liberalitate sua voluerunt quod homines eorum juvarent me ad faciendos muros ex parte aque prefate civitatis cum certissimum sit quod nec ipsi nec homines eorum aliquid ponere debeant ad faciendam quamlibet munitionem ipsius civitatis Ne igitur ego vel successores mei comites Nivernenses hac occasione aliquid ab eis ad simile opus exigere debeamus presenti pagina certifico et ne in consuetudinem trahatur modis omnibus fieri prohibeo Promisi etiam eis quod litteras apertas domini regis eis habere facerem antequam collecta super hoc facta de hominibus suis levaretur Iniquum enim esset si beneficium quod de gratia et mera liberalitate mihi aliquando factum est in prejudicium ecclesiarum in posterum redundaret Actum Autissiodori anno dominice Incarnationis MCXCII