Charter Document - 02350440

Charter Document - 02350440


Charter Number: 02350440
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1192
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Dei gracia Autissiodorensis episcopus et ego Milo dominus Sancti Fidoli notum facimus omnibus ad quos littere presentes pervenerint quod cum discordia esset pro quibusdam consuetudinibus aliisque magnis querelis inter venerabilem patrem nostrum dominum Guydonem Senonensem archiepiscopum et Theobaldum de Barro dominum Champloti post multas altercationes et post multas injurias utrique ab utroque illatas in nos fuit compromissum et ab utraque parte tam juratoria quam fidejussoria cautione firmatum quod nostro starent arbitrio Nos autem questiones et discordias utriusque partis sopivimus hoc modo Asserebat predictus T se de jure et consuetudine more antecessorum suorum in villa Ebrolarum posse jacere ad expensas hominum ville illius nec se restiturum aliquid nisi exterius a suis asportaretur Nos autem quia manifeste comperimus et per ydoneos testes fuit cognitum id licet quandoque fuerit a parte predicti T et etiam a fratre scilicet M quondam Lingonensis episcopo actemptatum quod Senonensi capitulo cujus tunc temporis erat villa fuerit satisfactum et dampnum restitutum occasione satisfactionis indicavimus consuetudinem illam non tenere nec de cetero sub pretextu illius predictus T vel successores illius in prenominata villa debere jacere Non enim jacendi jus predecessoribus suis fuit cognitum quia et Senonensi capitulo fuit hoc emendatum Preterea vendicabat sibi prenominatus T justiciam magnam in villa de Blenniaco asserens servientibus suis super emendatione cujusdam furti quandoque fuisse satisfactum Nos vero attendentes id potius fuisse factum ex usurpatione quam de jure et id per sacramentum hominum predicti T etiam cognoscentes potius esse domini Senonensis eam ei adjudicavimus et a petitione justicie sive magne sive parve sive plane in villa de Blenniaco predicto T silentium indiximus Ad hec conquerebatur dominus Senonensis quod furnum quod habebat in villa Ebroliaci et etiam predecessor suus dominus Willermus quondam Senonensis archiepiscopus habuerat predictus T ei redificare non permittebat dicens quod non nisi temporibus horum archiepiscoporum fuerat hoc attemptatum unde volebat id amplius agi ne tanto tempore contra eum prescribi hanc questionem et assensu utriusque partis sopivimus hoc modo Dedit enim dominus Senonensis predicto T et heredibus ejus partem illam pratorum que habebat apud Ebrolam ex illa parte desursum que respicit Venesium sicut fossetum defuncti Habuini de Fonte ostendit dedit inquam ad censum trium denariorum pro arpento Et pro hoc dominus T concessit domino Senonensi et successoribus ejus libere habere furnum in prenominata villa Fuit etiam cognitum per utriusque partis confessionem quod dominus Senonensis habet placitum generale in villa de Ebrola de Briennone et de Bellacamma ad quod tenentur venire homines domini T et de his de quibus impetuntur respondere et jus audire tam illo die quam aliis qui pro hoc fuerint assignati Tenentur etiam homines domini T de Briennone et de Bellacamma tres solidos pro placito martii persolvere si ad solutionem ydonei fuerint Id etiam utriusque partis sacramentis fuit cognitum quod dominus T habet Ebrolis sine parte archiepiscopi extra atria et clausum archiepiscopi et brolium magnam justiciam scilicet latronem falsam mensuram Habet etiam strati infracturam super homines qui non fuerint archiepiscopi Plana justicia domino Senonensi et domino T communis est quantum pertinet ad vindemiarios et messarios Si vero homo archiepiscopi forefactum aliquod fecerit clamor fiet inde vel archiepiscopo vel ejus preposito et justicia ejus erit sine parte domini T Similiter si quisquam hominum domini T forefactum aliquod fecerit clamor fiet inde domino T vel ejus preposito et justicia ejus erit sine parte domini Senonensis nisi forte magna justicia est de qua jam definitum est que est domini T extra atrium et clausum et brolium intra vero archiepiscopi Aliorum hominum quam hominum domini Senonensis tota justicia est domini T extra atria et clausum et brolium Cujuscumque autem fuerit homo si pro terris archiepiscopi clamor factus fuerit justicia archiepiscopi erit Si homo archiepiscopi in futuro deprehensus fuerit extra atria et clausum et brolium justicia domini T erit Si autem in futuro non fuerit deprehensus clamor fiet ad servientes domini archiepiscopi Justicia atriorum et clausi et brolii domini Senonensis est sine parte domini T et etiam res ibidem deprehense Latro si ibidem deprehensus fuerit qui de corpore puniri debeat extra atria vel clausum vel brolium in conspectu servientium domini T ejicietur puniendus ab eisdem servientibus Homo domini si ducat uxorem domini Senonensis vel si femina ejusdem nubat homini domini Senonensis dominus Senonensis possidebit eos ea lege qua et alios Si liber homo Ebrolam venerit et per annum et diem dominum non fecerit domini T erit Si infra annum et diem mortuus fuerit et dominum non fecerit excasura domini T erit In vineis suis preter clausum domini archiepiscopi neuter dominorum custodem nisi communem adhibebit Si quis voluerit vineam plantare in terra archiepiscopi que est ad terragium debet requirere ab ejusdem servientibus Qui si tradere terram ad plantandum noluerint servientes domini T sine injuria tradere poterunt Nemus Sancti Petri quod homines archiepiscopi ad censum habent pro solutione unius denarii a singulis facta servientibus domini T libere possidebitur quia cognitum fuit quod in possessione erant homines archiepiscopi salvo tamen jure domini T cum inde loqui voluerit Nemus Angelis quod extirpatum fuit homines domini Senonensis libere colent salvo usuario domini T in non extirpato Hec per confessionem et concessionem utriusque partis concessa sunt et omnis questio de cetero in perpetuum sopita laudante etiam hoc Margarita uxore predicti T filiabus ejus Petronilla et Agnete Et ne super his capitulis de cetero possit emergere questio inter eos vel eorum successores cartas eorum appositione sigillorum nostrorum auctoritate etiam cirographi et sigillis utriusque partis corroboravimus Actum anno Incarnationis Verbi MCCX secundo