Charter Document - 02350439

Charter Document - 02350439


Charter Number: 02350439
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1192
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gracia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos neque gistam neque procurationem habemus apud Brienonem neque apud Naalliacum neque alibi in tota terra archiepiscopi Senonensis preter centum solidos Parisienses qui nobis debentur singulis annis in octabis Penthecostes pro procuratione Sancti Juliani quam pro tanto quittavimus in perpetuum Quod ut perpetuam obtineat stabilitatem sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato precepimus presentem paginam confirmari Actum Moreti anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo secundo regni nostri anno quartodecimo astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo signum Guidonis buticularii signum Mathey camerarii constabulario nullo Data vacante cancellaria