Charter Document - 02350437

Charter Document - 02350437


Charter Number: 02350437
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1192
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant universi ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit quod tempore domni Radulfi abbatis Sancti Germani Autisiodori domnique Mainardi abbatis Pontiniacensis controversia suscitata est inter Humbaudum camerarium Sancti Germani et ecclesiam Pontiniacensem Tandem autem utrinque compromissum est in arbitros istos videlicet Milonem abbatem Quinciacensis Vincentium priorem Sancti Germani Lathericum Baillidart et Heliam de Sancto Florentino Qui adjunctis sibi viris prudentibus amicabili compositione litem terminaverunt statuentes ut omnia eo modo inter utramque ecclesiam servarentur quemadmodum continetur in autentico tempore domni Gervasii Sancti Germani domnique Hugonis Pontiniacensis abbatum facto et sigillis utriusque capituli munito videlicet ut de molendinis de Revisi et de pulsatorio ibidem facto ita tenerentur sicut scriptum habetur in predicto autentico utriusque ecclesie De nemore vero de Revisi nichil determinatum fuit nisi quod si aliqua deinceps controversia inde emergeret ad arbitros designatos recurrendum esset quod si per eos forte lis sopita non foret utraque pars in jure suo sibi provideret Cetera autem omnia de quibus questio agitabatur pacis decisione sopita fuerunt Item de duobus solidis et septem denariis quos pro decimis in vinea de Segrines reclamabat ecclesia Sancti Germani ita dictum fuit ut ecclesie Pontiniacensi remanerent in pace De decima vero quam reclamabat in vinea de Beletain idem definitum est excepto quod si in hominium alterius quam Pontiniacensis ecclesie transferretur vinea illa ecclesia Beati Germani decimam suam posset reclamare Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCCX secundo sigilli appositione et cirographi signaculo utriusque ecclesie autenticum super hoc confirmatum est et roboratum