Charter Document - 02350436
Charter Number: | 02350436 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem Equitati consentit ut ea que pro zelo Dei fiunt ad utilitatem et incrementum ecclesiarum perpetua gaudeant firmitate inde est quod fidelibus omnibus tam presentibus quam futuris notum fieri volumus quod consideratione religionis et honestatis domus et fratrum de Deiloco donavimus eis ecclesiam S Pauli de Vanna perpetua fundatione tenendam salvo per omnia jure ecclesie S Stephani Senonensis Ut autem hec nostra donatio rata maneat et inconcussa eam presenti charta fecimus annotari et sigillo nostro muniri Actum Senonis anno MCXCII astantibus nobis ecclesie nostre personis Manasseio archidiacono Guillelmo thesaurario Gaufrido precentore Data per manum Petri cancellarii