Charter Document - 02350434
Charter Number: | 02350434 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1175 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Villa Chableie est B Martini Turonensis cum aquis pascuis pratis aquarumve cursibus terris cultis et in cultis cum decimis molendinis furnis tertiis censibus et ecclesiis et totum territorium Omnes homines cujuscunque sint apud Chableias tam clerici quam milites et omnes alii laici sunt jurati preposito contra omnes viventes Laici vero omnes cujuscunque homines sint sunt jurati domino Campanie vel mandato ejus quisquis ille sit salva fidelitate Beati Martini Dominus Noerii est viarius Chableie et non potest ponere apud Chableiam viarium qui non juret quod fidelis erit preposito Beati Martini quod vitam et honorem et membra ejus pro posse suo servabit De omni fundo terre debet prepositus diem assignare vel maiori ejus Si de capite hominis cognoscentis Beatum Martinum sit clamor nullus audiet clamorem vel placitum tenebit nisi solus prepositus Nullus habet remanentiam apud Chableiam nisi Beatus Martinus Sed si quis infra annum quo Chableiam venerit vel uxorem duxerit libertatem suam dederit Beato Martino ex tunc liber remanebit ni per annum et diem foras Chableiam fuerit et tunc se iterum dare Beato Martino poterit Nullus potest justiciare vel debet homines Beati Martini nisi solus prepositus vel maior ipsius Si vero aliquis hominum Beati Martini clamorem faciat de alio homine Beati Martini prepositus Beati Martini deducit et tenet placitum sine viario et si fuerit planus clamor videlicet usque ad valentiam trium solidorum totus clamor est prepositi ita quod viarius nihil ibi habet Si vero discordia non possit finiri nisi per judicium tunc prepositus vocat viarium domini Noerii et prepositus mittit ad judicium faciendum similiter et viarius ex parte domini Noerii Sed tunc secundum consuetudinem ville non fit judicium sed assignat alium diem prepositus et ad alium diem mittunt ad judicium Et non fit similiter judicium ea die tertio assignat prepositus aliam diem et tunc non fit similiter judicium quarto assignat diem prepositus competentem et tunc prepositus facit judicium sine viario et sine aliquo qui sit ex parte domini Noerii ipse solus cum suis quos voluerit advocare et si judicata ibi fuerit emenda viarius inde habebit medietatem Si vero judicetur quod una partium faciat alteri sacramentum vel unus possit monstrare contra alium duellum ille qui debet recipere sacramentum potest si velit adversarii sui recipere sacramentum vel si noluerit condonare non requisito viario si vero fiat ibi duellum dominus Noerii habet medietatem forisfacti et potest duellum si voluerit prorogare per unam diem et prepositus per aliam Clamores hominum liberorum preterquam clericorum qui sunt prepositi semper et hominum militum et sanctorum aliorum quam Beati Martini et eorum quos dominus Noerii habet apud Chableiam sunt viarii sed ipse non potest facere judicium de illis sed adducet eos in curia prepositi et prepositus mittet ad judicium primo secundo et tertio et viarius similiter cum eo et non fit judicium sicut dictum est et quarto mittit prepositus ad judicium sine viario et facit judicium sine aliquo qui sit ex parte domini Noerii Si vero adjudicata fuerit emenda prepositus inde habebit medietatem et viarius aliam medietatem Si vero ibi fuerit duellum duellum deducitur coram preposito sicut de hominibus Beati Martini Dominus Noerii vel viarius ejus non potest capere aliquem hominem vel arrestare vel saisire aliquas res in tota justitia de Chableia nisi de permissione et voluntate prepositi et presente mandato ejus nisi de homine ligio suo qui eum cognoscat Si vero eum negaverit oportet per prepositum de illo suam requirat justitiam Et similiter si homo Beatum Martinum cognoverit justitiam requiret inde a preposito in curia prepositi In castrum Chableie quod Claustrum vocatur dominus Noerii nullam prorsus habet justitiam nec in muris nec in fossatis nec in tota firmitate nec in banno aque prepositi aliquam habet justitiam nec in nemore prepositi Beaumont scilicet nec in toto territorio Clamantele aliquam habet justitiam in servientibus prepositi nihil similiter accipit de justitia qui non justiciantur ab aliquo nisi a persona prepositi Dominus Noerii nullam justitiam habet in banno vini vendendi nec in banno vindemiarum vindemiendarum Preco ville est prepositi et mensuras servat et si inveniantur false dominus Noerii non potest ea capere sine mandato prepositi Et si judicentur false per curiam prepositis medietatem forisfacti habet prepositus et medietatem dominus Noerii Dominus Noerii non habet apud Chableiam bannum nec clamorem banni Omnes homines cujuscunque sint apud Chableiam sunt in custodia domini Campanie tam clerici quam laici et in toto territorio Et si aliquis injuriatur eis per dominum Campanie debet emendari Omnes homines de eadem villa cujuscunque sint debent ponere ad gistum domini Campanie et in gisto domini regis et in gisto decani Beati Martini Turonensis nisi servientes fuerint Et si aliquis captus fuerit pro forisfacto suo apud Chableiam si homo Beati Martini maior prepositi custodiet illum per septimanam postea completa septimana debet reddere viario domini Noerii ad custodiendum apud Chableiam quia non potest illum ducere extra Et si captus homo non fuerit Beati Martini cujuscunque alterius fuerit vel etiam homo domini Noerii viarius habet custodiam prime septimane apud Chableiam nec potest illum ducere extra et completa septimana reddi debet maiori prepositi ad custodiendum