Charter Document - 02350429

Charter Document - 02350429


Charter Number: 02350429
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1191
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Karissime uxori sue Guido de Petra Pertuis salutem et dilectionem Noveritis quod dum in lecto extreme egritudinis laborarem mea sic disposui dedi Deo et fratribus milicie Templi quadraginta solidos annuatim reddendos de reditibus meis hospitali Ierusalem quadraginta solidos recipiendos apud Mont Lucon in terra de Berri ecclesie de Corbegni XXV solidos habendos de redditu ipsius ville ecclesie Belli Montis decem solidos ad emendum duos cereos leprosis de Core viginti solidos ecclesie de Petra Pertuis viginti solidos ecclesie de Coluure sexaginta solidos ecclesie de Campo Petroso decem solidos lampadi ecclesie de Sarmaise quindecim solidos de redditu ipsius ville monachis de Fontemorigni decem solidos de redditu Nivernis sanctimonialibus de La Ferte residuum redditus Nivernis ecclesie de Cure viginti solidos monachis de Vertelaio viginti solidos sanctimonalibus de Crisenon molendinum de Petra Pertuis et redditum Hec omnia que supra diximus singulis annis reddenda sunt Rogo vos ut audito meo obitu predicta omni contradictione postposita reddatis vel reddi diligenter faciatis Si vero que supradicta sunt facere recusaretis paternitatem archiepiscopi Bituricensis et episcopi Octiensis et episcopi Nivernensis humiliter imploro quatinus usque dum que disposui assignentur terram meam sub interdicto ponant et vos ad id faciendum pro posse suo sive illum qui terram meam tenuerit sollicite compellant Et ut hec omnia firma sint et inconcussa sigilli mei auctoritate et sigilli Narjodi de Toci et sigilli Stephani Barnicari nepotis mei jussi communiri Hujus rei testes sunt Hugo de Molendinis et frater ejus Seguinus et Willelmus de Chandeniis Galterius de Sala et socii ejus Gaufridus d'Asnieres et Herbertus vicecomes de Clameci Simon de Maisi Gaufridus Folcherius milites et Mateus capellanus de Corbegni Actum apud Accon anno incarnati Verbi MC nonagesimo primo