Charter Document - 02350427

Charter Document - 02350427


Charter Number: 02350427
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gauterius Dei gratia Eduensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod quando Pontius miles de Petra Pertusa reddidit se Deo et Beate Marie et fratribus de Regniaco dedit in elemosinam domui Regniaci ejusdemque loci fratribus quicquid juris habebat in toto grosso nemore de Monte Juin libere et absque ulla retentione perpetuo possidendum quod dividitur a nemore de Carree sicut rivus ostendit de Malecuide usque ad illud nemus quod Anselmus jam dictis fratribus prius donavit Dedit etiam et concessit in elemosinam totum censum quem domus Regniacensis debebat ei Laudaverunt hoc Obertus et Henricus filii ejusdem Pontii et Nazaria uxor Oberti et filius ejusdem Pontii Hoc donum factum fuit apud Petram Pertusam in manu Helie abbatis Regniacensis Hujus rei testes sunt Johannes medicus monachus Regniacensis Girardus presbyter de Carree Hugo dominus de Castelud Herveus de Petra Pertusa Gaufridus de Porta Willelmus Rastes de Castelud milites Sub eisdem testibus laudavit hoc Hugo dominus de Castelud de cujus casamento predictus Pontius tenebat idem nemus Ut igitur ista rata et firma perpetuo maneant presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmavimus Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCXC primo