Charter Document - 02350426
Charter Number: | 02350426 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus Dei gratia S Benigni Divionensis abbas domini Lingonensis episcopi vicarius notum facio universis quod Matthias filius maioris de Chableia calumniabatur duas partes in decima de Jous tandem vero recognovit quod injuste vexabat ecclesiam S Joannis Reomansis super eadem decima totamque calumniam guerpivit et si quid in ipsa decima juste vel injuste habebat vel habere debebat totum ex integro predicte ecclesie pro remedio anime sue et antecessorum suorum libere in eleemosynam tradidit et concessit Fecit autem hoc apud Odunum grangiam de Rigneio coram his testibus Testes Hugo abbas S Joannis Reomaensis Willelmus de Quinceio Hugo de Molendinis Simon de Vezeliaco Milo prior de Jous de laicis Martinus pelliparius Martinus carnifex Joannes de Puteo Iterius prepositus de Malleio Rainaldus Bucheraus vitricus ejus Humbaudus miles Laurentius et Leodegarius famuli abbatis Ut vero hoc firmius staret et quietius fecit istud idem Matthias cum laude matris sue Bone et nepotum suorum Joannis et Odonis qui apud Chableiam laudaverunt ubi coram eis eleemosyna ipsa recognita fuit et recitata Testes de laude ipsorum Guarinus cantor Willelmus Brito magister Menardus Albertus Pannellus Bertrandus de Ponte Stephanus Godarz Huelierius capellanus Armannus canonicus Rodulfus presbyter Hugo de Nugle miles Ervinus et Galterius prepositi Ervi Martinus Buchars Nobis etiam apud Castellionem quedam tractantibus accessit predictus Matthias et eleemosynam prescriptam se ita fecisse multis audientibus coram nobis recognovit eamque in manu nostra posuit et ut de illa ecclesiam Beati Joannis investiremus et chartam faceremus postulavit Nos igitur per manum Willelmi de Quinceio ecclesiam Beati Joannis de ipsa eleemosyna investivimus et ut eam in perpetuum libere et quiete possideat presentis charte auctoritate confirmamus Si quis ergo contra eam ire tentaverit nisi resipuerit et emendaverit anathema sit Actum est hoc apud Castellionem anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo primo