Charter Document - 02350424

Charter Document - 02350424


Charter Number: 02350424
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Salo Senonensis ecclesie humilis [decanus] et universum ejusdem ecclesie capitulum omnibus tam futuris quam presentibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod dilectus vir Petrus abbas Sancti Johannis de assensu etiam capituli sui donavit in casamentum et hominium Garnerio de Prato civi Senonensi et heredibus suis granchiam de Noolon perpetuo possidendam cum omnibus appendiciis suis cum pratis etiam et tota terra arabili quam ecclesia Sancti Johannis habebat a domo leprosorum Senonensium usque ad villam que dicitur Quisy Garnerius vero in recompensationem hujus donationis donavit prefato abbati et capitulo suo centum libras Parisienses ad redditus emendos ecclesie sue Cum autem opus fuerit prefatus Garnerius et heredes sui abbati sive capitulo unius equi quadraginta solidis servicium exhibebunt quem dum tenuerint eis servicium facere non tenebuntur Si vero granchia sive terra illa aut prata censum aliquem debent abbas et capitulum suum illud persolvent Ut hoc autem maneat ratum et inconvulsum presenti scripto fecimus annotari et sigilli nostri impressione muniri Actum Senonis anno incarnati Verbi MCXC Data per manum Gaufridi precentoris et cancellarii nostri