Charter Document - 02350419
Charter Number: | 02350419 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasserius Dei gracia Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod Robertus Parvus miles de Riceio laudantibus Thoma milite et Milone fratribus ejus obligavit ecclesie Molismensi sub pignore decem librarum Pruvinensium quicquid habebat apud Genneium in cunctis commodis sine ulla retentione sicut mete Roberti militis jam defuncti de Aiseio determinant dans eidem ecclesie in elemosinam fructus exinde proventuros Itemque tria bladi sextaria in decima de Vertolio dicte ecclesie similiter obligavit sub dicto pignore Quod ut magis ratum habeatur sigilli mei impressione confirmo Testes inde existunt Wiardus Lingonensis archidiaconus magister Petrus capellanus et multi alii Actum est hoc anno Domini MC nonagesimo