Charter Document - 02350418
Charter Number: | 02350418 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gautherius Dei gratia Eduorum episcopus notum facio tam futuris quam presentibus quod Wiardus vicecomes Tornodori dedit et concessit Deo et ecclesie Fonteneti in eleemosinam octo sextaria bladi medietatem frumenti et medietatem avene et decem solidos quos fratres de Fonteneto ei annuatim debebant in grangia que Estormer dicitur de territorio Noville Montis unde de beneficio ejusdem ecclesie quinquaginta quinque libras habuit ea videlicet conditione quod si quisquam inde jam dictis fratribus calumniam vel querelam aliquam movere temptaverit ipse eis per omnia legitimam garantiam portabit Hujus rei testes sunt Willermus prior de Fonteneto frater Philippus frater Bernardus de Grimone frater Umbertus cellerarius Odo archipresbyter Tullionis Tecelinus archipresbiter Frolesii Odo dominus de Junay Rainaudus frater ejus Andreas de Cortenge Walterius Noville Hoc totum laudavit Estibiera uxor ejusdem Wiardi propter quod vaccam habuit filiique et filie eorum videlicet Rainaudus Johannes Willelmus Gertrudis et Regina Hujus laudationis testes sunt tres monachi de Fonteneto videlicet Andreas Umbertus Hugo Walterius de Novilla et uxor ejus Ut autem hoc ratum et inviolabile perseveret presentem cartam prece ejusdem Wiardi sigilli nostri appensione munire curavimus Actum anno Incarnationis Domini MCXC Restat sigillum