Charter Document - 02350416

Charter Document - 02350416


Charter Number: 02350416
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Aalez comitissa Joviniani et W comes filius ejus universis presentibus pariter et futuris in perpetuum Noverit universitas vestra quod Agano de Eschegiis cum transmarinas partes esset aditurus laudante Tecia conjuge sua et fratribus suis Jacobo et Hoduino donavit ecclesie Escarleiensi in perpetuam elemosinam pratum unum et quandam vineam et post mortem suam totam partem suam decime Ville Franche et similiter post mortem suam et post mortem conjugis sue totam partem suam domorum que fuerant Avinni Divitis tam proprietatem scilicet quam vadimonium et concessit quod si se ad aliquam religionem conferret vel in partibus transmarinis remaneret extunc donacio ista stabilis fieret Quod totum nos laudavimus et domos ipsas cum in possessionem jam dicte ecclesie venerint per omnia liberas fore concessimus sicut libere sunt domus Deiloci que sunt Joviniaci Hoc quoque abbas et fratres de Escarleiis commodaverunt predicto Aganoni L libras Pruviniacensis monete et Tecia conjux sua sub fidei sue interpositione spopondit eas reddere infra octavas proxime festivitatis Omnium Sanctorum dimidiam partem et sequenti anno reliquam partem infra eundem terminum Quod si ipsa obiret vel ab hac pactione deficeret H Exulis super hoc se fideliter responsurum fore sub fidei sue interpositione spopondit et Agano et Hoduinus concesserunt ei quod terram suam in manu sua haberet donec predictum debitum totum jam dicte ecclesie redderet Quod totum ut firmiter teneatur et ratum habeatur sigillorum nostrorum impressione roboravimus anno ab Incarnatione Domini MCXC