Charter Document - 02350415

Charter Document - 02350415


Charter Number: 02350415
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum sit tam presentibus quam futuris quod Petrus de Bellacalma sacerdos et Galterus frater ejus filii defuncti Garneri in nostra presentia constituti dederunt in elemosinam Deo et ecclesie Deiloci quicquid habebant in decima Blaniaci videlicet duos sextarios bladi annuatim percipiendos et in perpetuum possidendos Ipse quoque jamdictus Petrus sub verbo sacerdotis creentavit sepefatam elemosinam jure ecclesie Idipsum fiduciavit frater ejus Galterus se facturum Laudavit hoc soror ejus Helisabeth et maritus ejus Petrus hoc idem laudavit Johannes cantor de Briennone cognatus ejus Habuerunt autem predicti fratres causa predicte elemosine de caritate ecclesie quatuor libras Quod ne possit oblivione deleri sigilli nostri impressione munivimus Actum publice Senonis anno Verbi incarnati MCLXXXX Data per manum magistri Petri cancellarii nostri