Charter Document - 02350413

Charter Document - 02350413


Charter Number: 02350413
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod constituta in presentia nostra Emeniart de Ordone concessit et donavit in perpetuam elemosinam ecclesie et canonicis de Cudoto quicquid habebat apud Nuulli et cum donum illud in manu nostra ad opus ecclesie et canonicorum benigne resignasset nos inde eosdem investivimus Landrico milite predicte Emeniart filio et Luca uxore ejus ibidem assistentibus et idipsum laudantibus cum liberis suis videlicet Huberto Agalone Simone Aganone Willelmo Helisabet Emeniart Eamdem elemosinam laudavit comes Stephanus de cujus feodo erat donum illud sicut ipse litteris suis nobis significavit Preterea prefatus Landricus in perpetuum quittavit memorate ecclesie et canonicis quicquid juris clamabat in decima de Englut et in terragio de Cudoto quod pie recordationis Petrus dominus Curtiniaci eisdem contulerat in elemosinam Hujus autem quitationis et predicte laudationis intuitu canonici de bonis ecclesie XX libras Pruviniensium eidem donaverunt In cujus rei memoriam presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno incarnati Verbi MCXC