Charter Document - 02350410
Charter Number: | 02350410 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Awalo de Sellenniaco tam futuris quam presentibus notum fieri volo quod Stephanus de Briva cognatus meus Jherusalem profecturus ecclesie et fratribus Sancti Mariani quoddam molendinum quod apud Basso cum eis partiebatur in elemosinam quittavit et alia quedam de proprio tribuit Quam elemosinam quia de meo est casamento ego laudavi eo tenore quo predictus Stephanus sigillo eam proprio predicte ecclesie confirmavit Preterea de proprio meo premisse ecclesie Jherusalem profecturus elemosinam feci que subter ascribitur Pasturam animalium suorum concessi et dedi predicte ecclesie et fratribus per nemus et per planum a Basso usque ad fossatum de Bellomonte et a Seneim usque Ermencum Dedi etiam eis vincula ad guarbas ligandas et roortas ad carrucas Quod si etiam per loca justicie mee animalia eorum in forifacto capi contigerit solam dampni estimationem restituent sine ulla alia emendatione Hanc elemosinam Adelina uxor mea laudavit liberique mei Daimbertus et Ferricus Quam donationem vel laudationem ne predicta ecclesia de hoc in futurum molestiam patiatur presentem inde paginam conscribi et sigilli mei feci munimine confirmari Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo