Charter Document - 02350405

Charter Document - 02350405


Charter Number: 02350405
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine Notum sit cunctis tam futuris quam presentibus quod ego dominus Rainaldus de Granse non coactus sed propria voluntate bono animo pro redemptione anime mee dono Deo et Beate Marie et fratribus milicie Templi quicquid habeo vel habere debeo in villa de Peissolo Franc et dono adhuc quicquid habeo in villa de Boisserias tali tamen pacto quod infantes mei debent prius accipere illam partem de Peissolo Franc vel partem de Boisserias quicquid illis melius visum fuerit ex his duabus partibus reliqua vero pars domus milicie Templi remaneat libera et sine omni contradictione Factum est hoc in obsidione civitatis Acon feria tercia ante festum apostolorum Simonis et Jude jubente Milone de Granse germano predicti Rainaldi de Granse qui hoc laudavit jussu predicti Rainaldi et promisit se semper fideliter observaturum pro viribus suis cunctis diebus vite sue Et ego Rainaldus predictus hoc donum concedo per me et per omnem posteritatem meam Quod si aliquis vel aliqua voluerit predictum donum infringere rogando precipio universis prelatis sancte Ecclesie quatinus ista deffendatur et custodiatur et habeant sub protectione sancte Ecclesie Hujus rei sunt testes Amedeus de Ceus Guido de Gurge Guillelmus de Fosse Petrus Medalia Petrus capellanus de Palua Ugo de Belei capellanus frater Gillelmus capellanus jamdiu de Salis frater Ardouinus de Monte Beliardo frater Gillelmus Richard Anno ab Incarnacione Christi MCLXXX nono Petrus tantumdem levita jussus scripsit