Charter Document - 02350401

Charter Document - 02350401


Charter Number: 02350401
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Regie congruit majestati ut quod in ejus presencia statutum est et concessum ita faciat observare quod deinceps nullatenus valeat immutari Noverint ideo universi presentes pariter et futuri quod intuitu pietatis in posterum conservande Senonensis salva fidelitate nostra communiam fieri concessimus quam jurabunt omnes illi qui sunt tam in circuitu quam in suburbio et in parrochia Malaii Vicecomitatus qui de communia erunt et qui venient intra communiam exceptis illis hominibus et feminis quos et quas reddidimus archiepiscopo et ecclesiis et clericis Senonensibus scilicet propriis eorum hominibus Jurabunt itaque homines de communia quod alter alteri recte secundum opinionem suam auxiliabitur et quod ipsi nullatenus patientur quod aliquis alicui de communia aliquid auferat vel eum talliet vel quidlibet de rebus ejus capiat Omnia autem forifacta exceptis infractione ville et veteri odio quinque solidis emendabuntur Si quis vero sacramentum alicui facere debuerit et ante arramitionem sacramenti in negotium suum se iturum dixerit propter illud faciendum de itinere suo non remanebit nec ideo incidet sed postquam redierit convenienter submonitus sacramentum faciet Capitales homines debitum censum dominis suis persolvent quem si in die constituto non reddiderint quinque solidis emendabunt Homines etiam de communia uxores quascunque voluerint licencia a dominis suis requisita accipient et si domini hoc concedere noluerint et absque concessione domini sui aliquis uxorem alterius potestatis duxerit si dominus suus eum inde implacitaverit quinque tantum solidis hoc illi emendabit et ita quiete et libere in pace communie remanebit exceptis propriis hominibus et propriis feminis Senonensis archiepiscopi et ecclesiarum et clericorum Senonensium Et si aliquis aliquam injuriam homini de hac communia fecerit et clamor inde venerit ad juratos si ipsum hominem qui injuriam fecerit capere poterunt de corpore suo vindictam capient nisi forifactum emendaverit illi cui illatum fuerit secundum legittimum judicium illorum qui communiam custodierint Sed sciendum est quod nullus pro aliquo forifacto capietur in atriis neque in claustris neque in burgo Sancti Petri Vivi ab hominibus de communia Nullus etiam hominum sive feminarum archiepiscopi aut ecclesiarum aut clericorum Senonensium capietur nisi in presenti forifacto captus fuerit et extra atrium et claustra et burgum Sancti Petri Vivi Et si aliquis qui forifactum fecerit homini de communia ad aliquod receptaculum perrexerit et custodes communie ad ipsum receptaculum transmiserint et domino receptaculi vel primatibus ipsius loci querimoniam fecerint ut de illo inimico suo illis rectitudinem faciat sicut superius dictum est si satisfacere voluerit rectitudinem accipient et si facere noluerit postea auxiliatores erunt faciendi vindictam de corpore ipsius et de pecunia qui forifactum fecerit et hominum ipsius receptaculi ubi inimicus eorum fuerit Item si mercator Senones ad mercandum venerit et aliquis ei forifecerit infra leugam civitatis si clamor inde venerit ad juratos et mercator invenerit eum auxiliatores erunt vindictam faciendi recte secundum opinionem suam nisi mercator de hostibus eorum fuerit Et si ad aliquod receptaculum ille adversarius perrexerit et si ipse mercator vel jurati ad eum miserint et forifactor malifactori satisfecerit secundum legittimum judicium juratorum vel probare vel ostendere poterit se forifactum illud non fecisse juratis satis erit Si vero facere noluerit postea si intra villam eum ipsi capere poterunt vindictam de illo facient Nemo autem preter nos et dapiferum nostrum poterit conducere in villam hominem qui forifactum fecerit homini de communia nisi pro forifacto emendando venerit secundum legittimum judicium juratorum Et si archiepiscopus illius civitatis ignoranter adduxerit in villam hominem qui forifactum fecerit homini de communia postquam sibi ostensum fuerit illum esse de hostibus communie nullo modo postea eum adducet nisi consilio ipsorum juratorum et ea vice eum reducere poterit Si extraneus homo panem et vinum suum in villam illam causa securitatis adduxerit postea si discordia inter juratos et hominis extranei dominum evenerit quindecim dies habebit causa vendendi panem et vinum in ipsa villa et deferendi nummos et omnem aliam pecuniam suam preter panem et vinum nisi forifactum fecerit vel fuerit cum illis qui fecerint Nullus homo de communia credet pecuniam suam vel acomodabit hostibus communie quamdiu gerra durabit Et si aliquis de communia fuerit convictus quod crediderit aliquid hostibus communie justicia de eo fiet secundum legittimum judicium juratorum et si homines de communia aliquando contra hostes suos exierint nullus eorum loquetur cum hostibus suis nisi licentia eorum qui communiam custodierint Statuti vero ad custodiam communie jurabunt quod nemini propter cognationem vel amorem deferent et neminem propter inimiciciam ledent et rectum judicium secundum estimationem suam facient Omnes alii jurabunt quod idem judicium quod predicti statuti super eos fecerint patienter concedent nisi probare poterint quod de propria pecunia solvere nequeant Item concedimus et precipimus quod nullatenus aliquis mittat manum in corpus alicujus hominis de communia quandiu idem homo voluerit et potuerit facere justitiam ac sufferre justitiam consideratione eorum qui communiam custodierint Nullus exhonerabit vel vendet vina extranea infra leugam civitatis nisi hoc fecerit voluntate juratorum et tunc propter hoc aliquid non habebit communia Archiepiscopus tamen et ecclesie et clerici vina extranea poterunt in civitatem adducere ad potum suum vendere autem non poterunt Si quis moram fecerit per annum et diem in communia Senonensi in pace et sine juris vetatione et aliquis postea eum requisierit quod sit homo suus non illi de eo respondebunt jurati Si quis hominem vel feminam de communia implacitaverit homo vel femina dum justiciam facere voluerit consideratione juratorum non exibit villam Senonensem causa placitandi nisi submonitione archiepiscopi in quantum debuerit vel nisi de feodo vel censu qui sit extra leugam civitatis implacitetur Si quis de communia forifecerit et per juratos emendare noluerit homines de communia facient exinde justiciam Si quis ad sonum pro congreganda communia factum non venerit XII denariis emendabit Ob istius autem communie concessionem et propter redditus nostros qui erant ad preposituram Senonensem una mense antequam hec instituerentur omnia et propter tensamentum nostrum de Massangi et de Cornacum et de Valle Doirre et propter homines nostros de Sancto Clemente et de Grigni et de Pontibus et de Columberiis et de Massangi quos eis concessimus habendos in communia et propter forifacta nostra ad preposituram Senonensem pertinentia exceptis multro raptu homicidio proditione incendio dabunt nobis cives communie Senonensis annuatim sexcentas libras parisiensis monete et sexcies viginti modia bladi ad mensuram Senonensem cujus tres partes erunt frumenti et quarta pars erit avene Ad quod etiam eisdem concessimus quod nec propter aliquod delictum vel conquestionem aliquam extra corpus civitatis placitabunt nisi submonitione archiepiscopi in quantum debuerint Sed sciendum est quod nullos ex hominibus nostris qui sint aliunde quam de villis quas supra nominavimus poterunt nisi assensu et voluntate nostra intra communiam suam recipere Quod si fecerint ignoranter infra quindecim dies post receptionem licebit eis illos extra communiam ponere sine facienda alia emenda Que omnia ut perpetue stabilitatis robur obtineant sigilli nostri auctoritate confirmari precepimus Actum Lorriaci anno Domini MCLXXXIX regni anno XI Theobaldo comite dapifero Guidone buticulario Matheo camerario Radulfo constabulario