Charter Document - 02350399
Charter Number: | 02350399 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Stephanus filius Stephani de Petrapertusa notum esse volo omnibus communiter qui hoc scriptum lecturi vel audituri sunt quod anno ab Incarnatione Domini MC octogesimo nono quando profecturus eram Jerusalem beneficium quod subter annotatum est contuli monasterio Pontiniacensi Debebam quidem predicti loci fratribus XL libras de elemosina quam eis proposueram pro anima patris mei Volens quoque ut tam pro mea quam pro patris mei eterna salute in predicta ecclesia nostri apud Deum semper haberetur memoria dedi Deo ad commodum fratrum qui ibidem divino servicio seipsos devoverunt custumas meas de Basso tam in blado quam in denariis quas pro Natali Domini reddi solent ut ipsas jure perpetuo possideret monasterium prefatum Feci autem hoc donum elemosine mee coram conventu fratrum Pontiniacensium in eorum capitulo assistentibus mihi servientibus meis qui predictarum custumarum racionem noverunt in feriis Pentecosten cum consciencia domini Clarembaudi cognati mei Ad doni quoque mei ampliorem firmitatem presentem paginam sigilli mei signavi et obtestans sub divino nomine omnes qui mihi vel consanguinitatis vel amicicie federe conjuncti sunt ut hanc elemosinam meam firmam conservent et ratam in perpetuum religioso loco cui collata est