Charter Document - 02350397

Charter Document - 02350397


Charter Number: 02350397
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et posteri quod nobilis vir Clarembaudus dominus de Noers ob remedium anime sue et antecessorum suorum cum laude uxoris sue dedit et concessit Deo et ecclesie Beati Joannis Reomaensis homines quos apud Rubeummontem habebat scilicet Gauterium Texerannum et ejus uxorem Ermingardem et Beatricem uxorem Guidonis de Foro cum ipsorum heredibus Abbas vero Reomaensis et totus conventus ejusdem ecclesie pro impenso sibi beneficio concesserunt ei fratrum societatem in orationibus et omnibus ejusdem ecclesie beneficiis Audito autem ejus obitu de eo sicut de professo ecclesie exequentur et anniversarium ejus et patris sui solemniter peragetur Donationem autem istam laudaverunt domnus Hugo Autissiodorensis episcopus et domnus Guido frater ejus et sigillis suis confirmaverunt laudavit etiam mater ipsius Clarembaudi Hujus donationis testes sunt Durannus Godefredus Milo Willelmus ejusdem ecclesie monachi Stephanus le Bornes Jobertus de Bar Huo filius ejus Laurentius Leodegarius Imbertus famuli abbatis Stephanus de Argenteuil Jobertus de Mollini Guido Tardel milites Theobaudus de Sanci prepositus de Noers Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo nono tempore domini Hugonis abbatis